Liber Genesis*

Caput 1: Versus 26

Faciamus hominem.AUG., ibid., c. 19Insinuatur pluralitas personarum Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et statim unitas deitatis, cum dicitur:Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei,non Pater ad imaginem tantum Filii. Non enim vere diceretur ad imaginem nostram; sed ita dictum est:Fecit Deus hominem ad imaginem Dei,ac si dicereturad imaginem suam.Cum autem diciturad imaginem Dei,cum superius dictum sit,ad imaginem nostram,significatur quod non agit pluralitas personarum, ut plures deos credamus, sed ut Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum Deum accipiamus.Faciamus hominem.BEDA, in Hexaem.Apparet quare dictum sit ut caetera fierent, etc., usque ad sed ut veram post mortem se carnem recepisse monstraret.Et praesit,etc.AUG., lib. III de Gen. c. 20Notandum etiam quia cum dixissetad imaginem nostram,continuo subjunxit:Et praesit piscibus maris et volatilibus coeli.Ut scilicet intelligamus in hoc factum hominem ad imaginem Dei, in quo irrationabilibus antecellit. Id autem est ratio, vel mens, vel intelligentia, vel si alio nomine commodius vocetur, in quo scilicet contemplandae veritati inhaeret.
(* Traductions européennes)